- ORIGENES
- ORIGENESauctor Ecclesiasticus, Alexandrinus, fil. Leonidae martyris, sub Severo: discipulus Clementis Alexandr. vide infra, cui successit. Mortuô patre, in summa rerum inopia, bonis videlicet fisco addictis, feminae cuiusdam opulentae munificentiâ adiutus est. Scholam primo Grammaticam Alexandriae, dein Theologicam, permissu Demetrii Episcopi cum vix An. 18. esset, aperuit. Fideles in fide confirmavit, Idololatras multos convertit, plurimosmartyres in discipulorum numero habuit, Gregorii quoque Thaumaturgi praeceptor. Huius dogmata quaedam damnata sunt, cum in varios errores incideret, quos Augustin. l. de Haereticis, commemorat. A. quo Origeniani dicti, qui eum sequuntur. Vide infra. Virilia sibi amputavit, ne molestam sibi Venerem experiretur, quoque minus suspecta esset eius cum matronis virginibusque, quas Theologiam non minus, ac mares docebat, conversatio: Imitatus Hierophantas, Atheniensium sacerdotes, qui sorbitione cicutae se castrabant, quo castius in sacerdotio viverent. Sequutieum hîc Valesiani haeretici, nimis liberaliter verba Christi accipientes. Dein varia itinera adornavit, Romam ad Zephyrinum Episcopum, ad Mammaeam, matrem Alexandri Severi, cum qua de fidei mysteriis disseruit, etc. Alexandriam redux, complures haereticos convertit. Dein a Demetrio heterodoxias accusatus, Tyrum concessit, ubi Hexapla sua confecit. Vide insra: nihilominus et sic errorum suspectus. Proin Romam denuo prosectus, confessionem fidei Fabiano Episcopo obtulit, dein Caesareae docuit, in deciana persecutione gravissima passus, obtulisse dicitur, diabolicâ Iudicis fraude inductus, Idolo tus, apud Epiphan. aliis id in dubium vocantibus. Obiit Tyri An. 254. aetat. 69. Praeceptores eius erant Clemens Alexandr. et Ammonius. Secundus Ecclesiae magister post Apostolos, dicitur Hieronymo. Sena milia librorum scripsisse, unde συντάκτης, vel συντακτήριος dictus, auctor est Epiphanius Haeres. 4. Hexaplorum conditor fuit, qui cum duabus posuisset columellis sacrum contextum, semel Hebraeis, atque iterum Graecis literis, duabus his columellas addidit quatuor, scil. versionem 70. Interpp. Aquilae, Symmachi, et Theodotionis, unde et Hexapla dicebantur. Parum probe de Origene sensit Theod. Beza. sic enim ille, Ep. 29. Est certe hic scriptor adeo omnibus modis impurus, sive ita ipse scripsit, sive depravata postea fuerunt eius scripta, ut nullam in Ecclesia auctoritatem in rebus controversis mereatur. De Doctrinâ quoque eius haec breviter notavit Epiphanius; κακῶς δογματίσας τὰ περὶ πίςτεως, καὶ τὰ πλεῖςτα τῶ γραφῶν κακῶς φράσας. Quidquid horum sit, inter Origenem et scripta eius discernendum est, quorum ille innocens, haec forte haereticorum, sub illustri eius nomine orbi impositum euntium, fraude, corrupta esse potuerunt. Certe non exiguae disceptationis iam olim materia fuerunt; dicente Cassiodorô: Ubi bene, nemo melius; Ubi male, nemo peius, Genebrardus opera eius collecta edidit, Parisiis, duobus volum. in fol. A. C. 1574. Eusebius eius apologiam scripsit, sub nomine martyris Pamphili. Idem et Ruffinus iam tum aliique et Petrus Halloisius, Iesuita, haud pridem praestitit. Epiphan. haer. 64. et de Pond. ac mens. Hieronym. in Caral. c. 54. etc. Euseb. in Chron. et Hist. Socrat. Hist. l. 6. c. 12. etc. Quidam credunt duos fuisse Origenes, Philosophum Platonicum unum, alterum Christianum. Vide Euseb. Hist. l. 6. c. 19. Valesium, in Euseb. p. 120. Adamantius, ob studiorum et laborum tolerantiam, dictus est. Obiitin summâ paupertate A. C. 255. Vide Suidam, in Ω᾿ρειγένης. Oras autem nomen fuit Regis Aegyptii, imo apud Etymologum etiamGrammatici. Atque, ut ἀπὸ τοῦ Διὸς proprium est nomen Διογένης, quasi Iovigenam dixeris, sic ἀπὸ τοῦ Ω῎ρου est Ω᾿ριγένης, quasi Origenam dicas. Aliud visum Andreae schotto, suis in Origenem Observationibus, l. 1. contra Celsum, ubi eum tradit ita vocari, quasi Ο᾿ρειγενῆ, h. e. montigenam, quemadmodum Ascetae quidam Chrysostomo, Homil. 13. in Ep. ad Ephes. οἱ εν τοῖς ὄρεσι vocantur, et Laertio Heraclitus Ephesius dicitur, εν τοῖς ὄρεσι διαιτώμενος Sed praeterquam quod prima in Ο῎ρος sit correpta, in Ω῾ρειγένης porrecta, hoc nihil ad Origenem Alexandriae natum et eudcatum, ubi Or, seu Orus pro Numine colebatur, et ab eo quoque hominibus nomen id fuit, ut, quin inde Origenes appelletur, minime sit dubitandum. Nic. Lloydius. De eius scriptis hactenus ἀνεκδότοις nonnullis, nuperrime Basileae in lucem editis, vide infra westenius Ioh. Rodolfus. P.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.